monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 91
{LI} Inveniunt et canes qua fastidium vincunt eamque in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intellegatur, quae sit; etenim depasta cernitur. notata est haec animalis eius malignitas in alia herba maior. percussus enim a serpente mederi sibi quadam dicitur, sed illam homine spectante non decerpit.